Hľadaný výraz: Joz 13,9-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon; 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; 11 et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha, 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai — ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit.

1

mail   print   facebook   twitter